- PSACHNION
- PSACHNIONGraece ψάχνιον, in Collectanets Anastasii in exil. S. Martini Papae, Et continuo exclamans Sacellarius, quendam adstanttum excubitorum tonsorem praecepit sine mora auferre psachnion Summi et Apostolici, atque praecipui Pastoris; seu, ut Sirmondi editio praefert, Summi et Apostolici Christianorum. Et inferius Cum incidisset psachnion beati Viri Excubitor et corrigiam campagorum eius, statim tradidit eum Sacellarius Praefecto Urbis, dicens. Tolle eum Domine Praefecte et continuo membratim incide illum:Dominico Macro deducitur a voce ψῆγμα, quô denotatur id quod radendo ademptum est, adeoque significat calvarium sive calvariam partem capitis, ubi formatur Clericalis corona. Coronam nempe eius, in signum exsecrationis, recidi iussit Sacellarius, quo sic degradatus brachio saeculari tradi posset. Unde mox Anastasius, Statim tradidit Sacellarius Praefecto urbis dicens, Tolle eum Domine Praefecte et continuo membratim incide illum. Car. du Fresne Sacchioen legendum putat, ex Graeco-barbaro σάκκιον; nam saccus Patriarcharum fuit vestis. Baronius, A. C. 651. num. 12. et 13. ait, fuisse cingulo iunctam compagibus peram (Graecis σαγὶς) quam ad libellos oblatos recondendos potissimum gestare Pontifices solebant. Quam sententiam Macer refellit pluribus; in eo tamen cum Baronio consentit, quod voce hâc non significetur stola seu pallium, cum, post incisum demum Psachnio, vestibus suis a carnificibus dispoliatum Martinum sigillatim Anastasius narret. Vide Car. du Fresne in Glossar. et utrumque Macrum in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.